Numbers 9:2
Faciant filii Israël Phase in tempore suo, + 9.2 Faciant filii Isræl phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. RAB.-BED. Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia Apoc. 21. BED. Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit. ID. Ipsa quoque lunæ conversio, etc., usque ad præcepit eos dispensationis suæ testes esse usque ad ultimum terræ Act. 1.. ID. Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur. ID. His quidem paschæ vel phase a lege assumptis indiciis, hæredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivæ lucis excellit, et triumpho Dominicæ resurrectionis. ID. Septem quoque dies lunæ, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico Marc. 13.. ID. In nomine quoque paschæ, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus. ID. Vel in crescente ad homines luna, etc., usque ad convenienter intelligi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let the children of Israel also keep the passover at his appointed season.
In Context
3quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus.
Cross References
Leviticus 23:5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.
Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.
2 Chronicles 35:1Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: + 35.1 Fecit autem Josias in Jerusalem, etc. RAB. Admonemur, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis, sicque pascha Domino celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..Mystice autem Josias, id est fortitudo Domini, Christum significat, de quo legitur: Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio Psal. 23.. Interpretatur etiam Josias salus Domini, et Christus salvum facit populum suum a peccatis eorum Matth. 1.. Ipse zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me Psal. 68.. De quo alibi: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam Matth. 3.. Hic celebrat verum phase octavo decimo anno regni sui: quia octava ætate generali resurrectione donata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad æternæ beatitudinis denarium, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus.
Mark 14:12Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? + 14.12 Et prima die azymorum. Id. Quarta decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suæ passionis exordium sacravit. ISID. Cum amaritudine comeditur azyma, quæ est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.
1 Corinthians 5:7Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. + 5.7 Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Græce, fermentum Latine. Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus. AUG. Hæc vitæ nostræ innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.