Deuteronomy 16:2
Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. + 16.2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. + 12.5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.
Numbers 28:19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.
Deuteronomy 12:18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
Deuteronomy 15:20In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
Matthew 26:2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.