The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 16 › Deuteronomii 16:22

Deuteronomii 16:22

Nec facies tibi, neque constitues statuam: quæ odit Dominus Deus tuus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Neither shalt thou set thee up any image; which the LORD thy God hateth.

In Context

21Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. + 16.21 Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.

Read all of Deuteronomii 16

Cross References

Exodus 20:4Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. + 20.4 Non facies, etc. ORIG. Non facies tibi ipsi idolum, neque omnem similitudinem, etc. Aliud sunt idola, aliud dii. De diis enim dicit Apostolus, I Cor. 8: Si quidem sunt dii multi, et domini multi, etc. De idolis vero, quia nil est idolum in mundo; de similitudinibus autem non addidit, quia nil sunt. Hic autem dicitur: Non facies tibi idolum, neque similitudinem omnem. Aliud est ergo facere idolum, aliud similitudinem. Verbi causa, si quis in auro et argento, ligno vel lapide, faciat speciem quadrupedis, vel serpentis, vel avis, et statuat adorandum, non idolum sed similitudinem facit. Qui vero facit quod non est, speciem scilicet quam oculus non vidit, sed animus sibi fingit; ut si quis humanis membris caput canis aut arietis formet, vel in uno hominis habitu duas facies, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis; qui hoc facit, non similitudinem, sed idolum facit: facit enim quod non est, nec habet aliquid simile sui. Ideo dicit Apostolus quia idolum nihil est in mundo I Cor. 8.. Non enim aliqua ex rebus constantibus assumitur species, sed quod mens otiosa et curiosa reperit. Similitudo vero est cum aliquid ex his quæ sunt vel in cœlo, vel in terra, vel in aquis formatur: sed non sicut de his quæ in terra sunt vel in mari similitudinibus promptum est pronuntiare: ita etiam de cœlestibus; nisi quis dicat de sole, et luna, et stellis hoc posse sentiri, quorum formas exprimit gentilitas. Sed Moses eruditus omni sapientia Ægyptiorum etiam quæ apud illos erant in occultis prohibere cupiebat, sicut Hecatem aliaque dæmonum formas, quæ Apostolus spiritualia nequitiæ in cœlestibus vocat Ephes. VI; de quibus forte dicitur: Inebriatus est gladius meus in cœlo Isa. 34.. His enim formis et similitudinibus invocabant dæmonia ad repellenda vel vitanda mala. Sciendum tamen quia cum decreveris hoc servare mandatum, et habere unum tantum Deum et Dominum, hoc est bellum denuntiare omnibus aliis, quibus in baptismo renuntiasti, solum Deum confitens Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed hoc confitentes nisi toto corde diligamus Dominum Deum nostrum, tota anima, tota virtute ei adhærentes, non sumus effecti pars Domini, sed in confinio positi illos patimur offensos quos fugimus, et ad quem fugimus, propitium non efficimus. Quibus propheta dicit: Væ duplici animo Eccli. 2.. Et iterum: Usquequo claudicatis utroque pede? III Reg. 18. Ab illis ergo quasi fugaces cædimur, et a Domino nostro quasi instabiles non defendimur, unde Jer. 4: Amatores tui inimici facti sunt tibi. Multi sunt animæ amatores, capti decore ejus, cum quibus meretricata est, dicens. Post amatores meos ibo qui dant mihi vinum meum, etc. Ose. 2.: hos offendit reversa ad virum priorem. Nisi ergo tota fide permaneas cum viro tuo, pro sceleribus quæ commisisti suspectus es; omnes motus tuos, aspectus et incessus notat; nil ultra in te lascivum videre, nihil dissolutum vel prodigum potest. Si ergo acceptam gratiam negligis, et implicas te sæcularibus negotiis, continuo immundus spiritus redit cum septem nequioribus Matth. 12., ne iterum expelli possit, et fiunt novissima pejora prioribus. Nulla ergo societas templo Dei cum idolis. Si Dei sumus, tales esse debemus in quibus habitet et inambulet Deus; unde Isa. LII: Qui portatis vasa Domini, exite et immundum nolite tangere, et ego recipiam vos, etc. Dicit ergo: Non erunt tibi dii alii præter me.

Leviticus 26:1Ego Dominus Deus vester: non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester. + 26.1 Non facietis. Cultum idolorum tam visibilium quam invisibilium prohibet. Sculptile. ISICH. In ædificiis domorum et possessionibus agrorum aliquam vestri memoriam sculpere cupientes. Nec insignem. ID. Cumulum auri et argenti aut pretiosorum lapidum in quibus seducuntur avari, sic ut Gentiles in idolis.

Deuteronomy 4:23Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quæ fieri Dominus prohibuit: + 4.23 Sculptam similitudinem. AUG., q. 7. Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago.

Deuteronomy 12:31Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.

Jeremiah 44:4Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.

Revelation 2:6Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. + 2.6 Sed hoc habes bonum. Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum. Facta Nicolaitarum. Id est, communem usum mulierum, et comestionem idolothitorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Deuteronomii 16:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 16:21Deuteronomii 16