The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 16 › Deuteronomii 16:5

Deuteronomii 16:5

Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, + 16.5 Non poteris. In una domo agnus paschalis editur, et in uno loco phase immolatur, id est in catholica Ecclesia: extra illam non recte pascha celebratur. Vetat celebrare mysteria Christi in conventiculis hæreticorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou mayest not sacrifice the passover within any of thy gates, which the LORD thy God giveth thee:

In Context

4Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. + 16.4 Non apparebit. Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, etc. I Cor. 5., quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum. Non remanebit. In hac vita omnia sacramenta Dominicæ incarnationis perscrutanda, et cuncta præcepta ejus implenda sunt Ephes. 4., antequam mane, id est finis sæculi, adveniat.

6sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto. + 16.6 Vespere ad solis. Novissima ætate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Ægyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus.

Read all of Deuteronomii 16

Cross References

Deuteronomy 16:2Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. + 16.2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 16:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 16:4Deuteronomii 16Deuteronomii 16:6 →