Deuteronomii 16:4
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. + 16.4 Non apparebit. Epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, etc. I Cor. 5., quasi: relinquite veterem hominem, et induite novum. Non remanebit. In hac vita omnia sacramenta Dominicæ incarnationis perscrutanda, et cuncta præcepta ejus implenda sunt Ephes. 4., antequam mane, id est finis sæculi, adveniat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. + 12.8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
Exodus 12:15Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Exodus 34:25Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. + 34.25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?