Exodus 21:20
Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
Cross References
Genesis 4:24Septuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies.] + 4.24 Septuplum ultio dabitur, etc. ALC. Allegorice. Peccatum Lamech qui interpretatur humiliatus significat dejectionem humani generis quod prævaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. 18: Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies, hoc est, Judæum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quæsierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; quæ tamen in Evangelio pœnitenti dimitti præcipitur. HIERON., epist. ad Damas. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: Non enim judicabit Deus bis in idipsum, et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebræus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quæ omnes interiere diluvio.
Exodus 21:26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
Numbers 35:30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Proverbs 29:19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Romans 13:4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. + 13.4 Dei enim minister. Ideo dati sunt rectores, ne mala fiant. Vindex in iram. Id est, propter iram Dei vindicandam, vel vindex in iram Dei ostendendam; quia hæc punitio indicat persistentes in malo gravius puniendos.