Deuteronomii 18:9
Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. + 18.9 Quando ingressus. AUG., quæst. 29. Quoniam portentorum inspectores interdicuntur, etc., usque ad sic illæ inspectiones prodigorum a significationibus miraculorum discernendæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. + 18.30 Custodite mandata mea. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis I Cor. 3..
Deuteronomy 12:30cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.
Deuteronomy 20:18ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
2 Kings 17:11et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum: feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
2 Chronicles 36:14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.