Leviticus 24:17
Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. + 24.17 Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he that killeth any man shall surely be put to death.
In Context
18Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Exodus 21:12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Deuteronomy 19:11Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, + 19.11 Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.