The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 2 › Deuteronomii 2:14

Deuteronomii 2:14

Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: + 2.14 De Cadesbarne. HIERON., epist. ad Fabiolam. Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petræ in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariæ, sed et principes Amalec ibi cæsi sunt a Chodorlahomor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the space in which we came from Kadesh-barnea, until we were come over the brook Zered, was thirty and eight years; until all the generation of the men of war were wasted out from among the host, as the LORD sware unto them.

In Context

13Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.

15cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

Read all of Deuteronomii 2

Cross References

Numbers 1:1Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:

Numbers 14:28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.

Numbers 26:65prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. + 26.65 Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. ISID. Sexcenta millia armatorum de Ægypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad cœlestem patriam paucissimi perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi Matth. 20.. Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo cœleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad æternam beatitudinem prædestinantur.

Deuteronomy 1:2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. + 1.2 Undecim diebus. Lex per Moysen undecim diebus explanata, Judaicæ plebis transgressionem in mandatis Decalogi significat: Undecim dies sunt undecim apostoli per quos Juda reprobato Evangelium Christi prædicatum est in mundo. De Horeb. Qui Hebraice Choreb ; incipiens per Seir, id est pilosum et sordidum vitiis populum transiens venit ad Cadesbarne: qui commutatus vel electus vel nobilis interpretatur, significans litteralem legis sensum in spiritalem per Evangelium commutatum. Omnia enim in figura contingebant illis, scripta ad correctionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt I Cor. 10.. Lex enim non est soluta, sed adimpleta, nec unum iota aut unus apex præteribit donec omnia fiant Matth. 5..

Deuteronomy 1:34Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: + 1.34 Juravit. Non est Deus passibilis, nec vitio iracundiæ subjectus. Sed per hæc charitas Moysi erga populum manifestatur, et Dei bonitas, quæ omnem sensum superat.

Deuteronomy 1:46Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 2:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 2:13Deuteronomii 2Deuteronomii 2:15 →