The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 2 › Deuteronomii 2:15

Deuteronomii 2:15

cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For indeed the hand of the LORD was against them, to destroy them from among the host, until they were consumed.

In Context

14Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: + 2.14 De Cadesbarne. HIERON., epist. ad Fabiolam. Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petræ in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariæ, sed et principes Amalec ibi cæsi sunt a Chodorlahomor.

16Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,

Read all of Deuteronomii 2

Cross References

1 Samuel 5:6Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos: et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villæ et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnæ in civitate.

1 Samuel 5:11Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.

Psalms 32:4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. + 32.4 Quia rectum est. Modum laudis exposuit: nunc cur sit laudandus? Et omnia opera. AUG. Ne quis putet se meritis ad fidem venisse, cum in fide sint omnia opera quæ diligit Deus, id est, remunerat, ID. quia non nisi in fidelibus operatur; unde: Fides tua te salvum fecit Matth. 10.. Vel, omnia opera sunt recta, etc., usque ad quia remanet iniquus, et ideo nequior, quia justum favere sibi videt. In fide. Quasi exterioribus, si causa justitiæ fuerit fidelis, interiorem fidem adjiciet ille, quem non cognoscens timuit; unde: quis non dabit ei quæ sua sunt, qui in alieno fidelis fuit? AUG. Fidelis est Deus dans homini quod promisit: fidelis est homo credens promittenti, ex promisso vero Deus est nobis debitor. 1

Psalms 90:7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. + 90.7 Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum. 1

Isaiah 66:14Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. + 66.14 Videbitis, o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum, et ossa vestra, virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonæ voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. Et ossa vestra. In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in præsenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima præmia recipiatis. Cognoscetur. In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 2:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 2:14Deuteronomii 2Deuteronomii 2:16 →