The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 2 › Deuteronomy 2:32

Deuteronomy 2:32

Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Sihon came out against us, he and all his people, to fight at Jahaz.

In Context

31Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam.

33Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. + 2.33 Percussimusque eum. Qui sunt veri Isrælitæ, non carne Judæi, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhæorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiæ propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quæ diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Isræl, hæreditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Arœr namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiæ; Galaad, acervus testimonii. Ab Arœr ergo, quæ est super ripam torrentis Arnon, etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiæ vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad hæreticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.

Read all of Deuteronomy 2

Cross References

Numbers 21:23Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. + 21.23 Exercitu: principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiæ ministris, qui semper impugnant populum Dei. In Jasa. In Jasa, Hebraice iahtsah quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in Jasa, id est si præcepta Domini nostri Jesu Christi servemus.

Joshua 12:1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. + 12.1 HIER., de Loc. Hebr. Astaroth Carnaim, terra gigantum, quondam, in supercilio Sodomorum quos interfecit Chodorlaomor. Sunt hodieque duo castella in Batanea hoc vocabulo, novem inter se milliaribus separata. Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan, gigas. Nunc autem est Adara, insignis civitas Arabiæ, vigesimo quarto lapide ab Osdra. Esebon civitas Sehon regis Amorrhæorum, in terra Galaad: quæ cum fuisset ante Moabitarum, ab Amorrhæis belli jure possessa est. Salecha civitas regis Og, in regione Basanitide. Machati urbs Amorrhæorum super Jordanem, juxta montem Ermon. Jarimuth civitas quam subvertit Jesus, in tribu Juda, quarto distans ab Eleutheropoli lapide, juxta villam Eschaol. Lachis in tribu Juda. Meminit hujus Isaias et Jeremias, et nunc est villa in septimo milliario ab Eleutheropoli. Erma fuit in sorte Simeon, sive Juda, etc.

Nehemiah 9:22Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes: et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.

Psalms 135:11Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus, 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 2:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 2:31Deuteronomy 2Deuteronomy 2:33 →