Deuteronomy 2:33
Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. + 2.33 Percussimusque eum. Qui sunt veri Isrælitæ, non carne Judæi, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhæorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiæ propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quæ diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Isræl, hæreditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Arœr namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiæ; Galaad, acervus testimonii. Ab Arœr ergo, quæ est super ripam torrentis Arnon, etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiæ vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad hæreticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD our God delivered him before us; and we smote him, and his sons, and all his people.
In Context
32Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa.
Cross References
Genesis 14:20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. + 14.20 Dedit ei decimas. ISID. Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans.
Deuteronomy 3:2Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon.
Deuteronomy 20:16De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: + 20.16 Nullum omnino permittes. Nulli vitio in nostra conversatione parcendum, ne coram oculis Domini voluptatibus corrupti et abominabiles appareamus, et exsultantes inimici de ruina nostra dicant: Euge, euge animæ nostræ, devorabimus eum Psal. 34..
Deuteronomy 29:7Et venistis ad hunc locum: egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,
Judges 7:2Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.