Deuteronomii 20:5
Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. + 20.5 Quis est homo. ID., quæst. 31. Non est melior in bello qui jam ædificia dedicavit, etc., usque ad sed hæc instituta sunt propter virorum animos explorandos. Quis est homo. ISID. Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militiæ spiritalis arripere, etc., usque ad: ut ei placeat cui se probavit II Tim. 2.. Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra hæreticos venire non debet, nisi doctus et perfectus, ne scandalizet alios superatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 31:48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt:
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
Nehemiah 12:27In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. + 12.27 Et in cymbalis, etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc.