Nehemiæ 12:27
In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis. + 12.27 Et in cymbalis, etc. ID., ibid. Cymbala, psalteria et citharæ, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 20:5Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. + 20.5 Quis est homo. ID., quæst. 31. Non est melior in bello qui jam ædificia dedicavit, etc., usque ad sed hæc instituta sunt propter virorum animos explorandos. Quis est homo. ISID. Docet non posse quemquam professionem contemplationis vel militiæ spiritalis arripere, etc., usque ad: ut ei placeat cui se probavit II Tim. 2.. Melius est professionem vel persecutionem devitare, quam in ea succumbere. Ad disputationem quoque contra hæreticos venire non debet, nisi doctus et perfectus, ne scandalizet alios superatus.
1 Chronicles 13:8Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
1 Chronicles 15:12et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est:
1 Chronicles 15:28Universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo, et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
1 Chronicles 16:42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios.
1 Chronicles 25:1Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.