Deuteronomii 20:6
Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:23Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. + 19.23 Quando ingressi, etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judæos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quæ sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Quando ingressi fueritis terram. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judæi susceperunt. Unde plantare ligna pomifera præcepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et prædicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthæus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judæis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judæus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est prædicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. Et plantaveritis, etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in præsentis vitæ nocte gaudere.
Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.
Jeremiah 31:5Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. + 31.5 Plantabunt, etc. ID. Qui post captivitatem Isræl ab alienis possessi sunt, quibus dicitur: Plantate plantaria et vindemiate Deut. 28..