The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 21 › Deuteronomy 21:17

Deuteronomy 21:17

sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. + 21.17 Sed filium. Hoc ad litteram faciendum est, ne sequatur quis animi sui motum, vel amorem, vel odium, sed naturam. Cuncta duplicia. Apostoli cuncta duplicia susceperunt, qui doctrina et operatione præditi sunt. Alii dabit ut vivat, non ut abundet, sicut Abraham filium ancillæ super nationes præfecit: filio Saræ, non solum temporalia, sed spiritualia accumulavit Gen. 12..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he shall acknowledge the son of the hated for the firstborn, by giving him a double portion of all that he hath: for he is the beginning of his strength; the right of the firstborn is his.

In Context

16volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ: + 21.16 Primogenitum. Apostoli et apostolici viri, qui locum primogeniti obtinent, quorum Ecclesia sequitur auctoritatem.

18Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: + 21.18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?

Read all of Deuteronomy 21

Cross References

Genesis 25:5Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: + 25.5 Deditque Abraham, etc. ISID. Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum hæretici, vel Judæi, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est hæres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis.

Genesis 49:3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. + 49.3 Ruben primogenitus meus, etc. HIERON., Quæst. in Gen. Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium filiorum meorum, etc., usque ad primogeniti ordinem perdidisti.

1 Chronicles 5:2Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)

Psalms 105:36et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. + 105.36 Et factum est illis in scandalum. CASS. Terra promissionis data in præmium, versa est excedentibus in ruinam, quia gentium conformitate factæ sunt idololatræ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 21:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 21:16Deuteronomy 21Deuteronomy 21:18 →