The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 25 › Genesis 25:5

Genesis 25:5

Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: + 25.5 Deditque Abraham, etc. ISID. Quia dantur munera filiis concubinarum, id est carnalium; sed non perveniunt ad regnum promissum hæretici, vel Judæi, quia carnalia lucra sequuntur; solus Isaac est hæres, quia non filii carnis existimantur in semine, sed promissionis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Abraham gave all that he had unto Isaac.

In Context

4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.

6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

Read all of Genesis 25

Cross References

Genesis 24:36Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat.

Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.

John 3:35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

Romans 8:17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

Romans 9:7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: + 9.7 In Isaac. Id est in Christo, vocante gratia, congregantur. In Isaac promissione præfigurati sunt, non qui seipsos justos, sed quos Deus facit; hi sunt filii liberæ quæ sursum est, quæ est mater nostra. Filii carnis sunt terrenæ Jerusalem, quæ servit cum filiis suis. Sicut Isaac non meruit ut nasciturus promitteretur, sic et isti, sed sola gratia promissa est et eis data filiorum adoptio.

Galatians 3:29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. + 3.29 Ergo Abrahæ semen estis. Semen Abrahæ dictus est Christus: ubi legitur quod promissiones dictæ sunt Abrahæ, et semini ejus. Hic autem semen Abrahæ dicti sunt filii Christi, id est, omnes credentes. Verum quoties Christus nominatur semen Abrahæ, corporaliter sentiendum est: quod scilicet ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos qui credimus in eum dicimur semen Abrahæ, tunc spiritualiter semen fidei accipere debemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 25:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 25:4Genesis 25Genesis 25:6 →