Deuteronomy 21:18
Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: + 21.18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
Cross References
Exodus 21:15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Leviticus 19:3Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. + 19.3 Unusquisque. Super fundamentum ædificat: quasi, estote sancti, ut sanctus habitet in vobis; et naturæ benignitatem impendite honorando patrem et matrem. Sabbata mea custodite. ISICH. Mandata legis volens recapitulare, id est, Non occides, Non furaberis, etc., etc., inquit: Sabbata mea custodite. Verum enim sabbatum est ab omni malo cessare. Unde Moyses: Omne opus servile non facietis in eo Exod. 31.. Sabbata mea custodite. Volens nos Deus de intelligibili requie docere, et de mundi consummatione, quando impossibile est cibum parare vel operari, nec circa aliquid corporale occupari, ait per Moysen: Sabbata hodie Domino, non invenietis illud in agro Exod. 16., etc. Nota quia non ait, sabbatum, sed sabbata, quia intelligibilis requies non ab uno, sed ab omnibus carnalibus quieta est et absoluta: ideo in hoc loco prius sabbatorum nomen in divina Scriptura positum est, ut scias quia sabbatum plena et perfecta quies.
Deuteronomy 8:5ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
2 Samuel 7:14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
Proverbs 13:24Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. + 13.24 Qui parcit virgæ odit filium suum, etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.
Proverbs 19:18Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. + 19.18 Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur: