Deuteronomii 22:5
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. + 22.5 Non induetur mulier, etc. AUG., quæst. 32. Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere. Mulier. Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium prædicandi I Cor. 13.. Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi. Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta. RAB. Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
Cross References
Deuteronomy 18:12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.