The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 22 › Deuteronomy 22:4

Deuteronomy 22:4

Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not see thy brother’s ass or his ox fall down by the way, and hide thyself from them: thou shalt surely help him to lift them up again.

In Context

3Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. + 22.3 Similiter. Gentili, scilicet, cujus utilitatem et immunditiam non debemus despicere. Vestimento. Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia hæc et similia servanda sunt.

5Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. + 22.5 Non induetur mulier, etc. AUG., quæst. 32. Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere. Mulier. Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium prædicandi I Cor. 13.. Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi. Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta. RAB. Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus.

Read all of Deuteronomy 22

Cross References

Exodus 23:4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. + 23.4 Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.

Luke 10:29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? + 10.29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.

2 Corinthians 12:15Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. + 12.15 Et superimpendar, etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.

1 Thessalonians 5:14Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 22:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 22:3Deuteronomy 22Deuteronomy 22:5 →