Deuteronomii 22:6
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
Cross References
Genesis 8:17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Leviticus 22:28Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. + 22.28 Non immolabuntur. ISICH. Legale pascha significat, quia hæc Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judæis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo; oves, etc. Deut. 16.: hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt. Una die, etc. ID. Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., usque ad: In crastino Christum crucifixerunt.
Hosea 10:14Consurget tumultus in populo tuo; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.