Leviticus 22:28
Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. + 22.28 Non immolabuntur. ISICH. Legale pascha significat, quia hæc Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judæis, dicens: Immolabis pascha Domino Deo tuo; oves, etc. Deut. 16.: hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt. Una die, etc. ID. Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., usque ad: In crastino Christum crucifixerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whether it be cow or ewe, ye shall not kill it and her young both in one day.
In Context
29Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Cross References
Exodus 34:26Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 34.26 Non coques hædum in lacte. AUG., ubi supra. Non coques agnum in lacte matris suæ, etc., usque ad sed historica narratio est. ISID. Moyses quadraginta diebus jejunavit, et Elias, et ipse Dominus. Præcipitur enim nobis ex lege, ex prophetis et Evangelio. Quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tanquam jejunio temperantiæ refrenemus, quandiu perfectio Decalogi per quatuor ejusdem mundi partes, id est toti orbi prædicatur, ut decem quater dueta quadragenarium numerum signent.
Deuteronomy 22:6Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,