Deuteronomii 23:19
Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: + 23.19 Non fœnerabis fratri tuo. Usuram et avaritiam removet, et charitatem impendere jubet. Et pecunia, quæ ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura? Matth. 25..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:35Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, + 25.35 Si attenuatus fuerit. ID. Mirare legislatoris sapientiam et pietatem; in humilibus enim sublimia exponit, secundum litteram vero dat regulam pietatis. Qui eduxi. Quasi dicat: Sicut de dominio Ægyptiorum vos liberavi, et abjectis peccatoribus in terram Chananæorum jam mandatam induxi, ita nolo vos sub dominio peccatorum teneri, neque peccatorum societatem amplecti, sed cum pœnitere voluerint, et cohabitatione et facultatis largitione sustentetis.
Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1
Ezekiel 18:13ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit.
Ezekiel 22:12Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.