The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 23 › Deuteronomii 23:5

Deuteronomii 23:5

et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. + 23.5 Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Nevertheless the LORD thy God would not hearken unto Balaam; but the LORD thy God turned the curse into a blessing unto thee, because the LORD thy God loved thee.

In Context

4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: + 23.4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.

6Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum.

Read all of Deuteronomii 23

Cross References

Numbers 22:5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. + 22.5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.

Numbers 23:5Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et hæc loqueris.

Numbers 24:9Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.] + 24.9 Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiæ, quantum gratiæ, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna cœleste, et angelorum panem manducabis Exod. 16.. Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri. Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit Joan. 2., ideo quasi percontantis significatur affectus. Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt in communionem paternæ benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judæi qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiæ, et veritati et vitæ, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Hæc enim omnia Christus est Joan. 9. Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. ORIG. Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.

Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:

Joshua 24:10et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

Proverbs 26:2Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. + 26.2 Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis Matth. 16..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 23:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 23:4Deuteronomii 23Deuteronomii 23:6 →