Deuteronomii 27:22
Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. + 27.22 Dormit, id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 20:17Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suæ, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam. + 20.17 Qui acceperit sororem suam, etc. ISICH. Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Saræ fecit mentionem. Quod si sorori suæ Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit. Qui acceperit, etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre in qua scilicet deliquerunt admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quæ non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quæ soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur pœna; vel juxta LXX: In conspectu filiorum generis sui, eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio. Viderit turpitudinem, etc. AUG., quæst. 75. Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi: Cognovit Adam uxorem suam Gen. 4., id est, ei mistus est. Quod autem ait: Portabunt iniquitatem suam, id est, ipsum peccatum pœna erat.
2 Samuel 13:8Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem jacebat. Quæ tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas.