The Bible Software
bible.softwareDeuteronomyDeuteronomy 27 › Deuteronomy 27:21

Deuteronomy 27:21

Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. + 27.21 Maledictus. Maledictus est, qui gentilium stultitiam sequitur. Vir aut mulier, non per fragilitatem, sed perseveranter tali commistione inhærens, reus est mortis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Cursed be he that lieth with any manner of beast. And all the people shall say, Amen.

In Context

20Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. + 27.20 Maledictus qui dormit cum. Omnis incestus abominatio est, sed specialiter hæreticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi qui omnium pater et creator est errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet.

22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. + 27.22 Dormit, id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.

Read all of Deuteronomy 27

Cross References

Exodus 22:19Qui coierit cum jumento, morte moriatur.

Leviticus 20:15Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. + 20.15 Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento, etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomy 27:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomy 27:20Deuteronomy 27Deuteronomy 27:22 →