bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 27 › Deuteronomii 27:5
Deuteronomii 27:5
et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And there shalt thou build an altar unto the LORD thy God, an altar of stones: thou shalt not lift up any iron tool upon them.
In Context
4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: + 27.4 Quando ergo. ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu pœnæ, sed cœlestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatæ sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis præcepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiæ sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui pœnæ timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii pœniteant.
6et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
Read all of Deuteronomii 27
Cross References
Exodus 24:4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
1 Kings 18:31Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens: Israël erit nomen tuum.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 27:5