Deuteronomii 27:4
Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: + 27.4 Quando ergo. ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu pœnæ, sed cœlestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatæ sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis præcepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiæ sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui pœnæ timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii pœniteant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
Cross References
Deuteronomy 11:29Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: + 11.29 Montem Garizim. Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam æternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitæ se præcipitant, carnalibus desideriis servientes, æternæ maledictioni subjacebunt
Joshua 8:30Tunc ædificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal, + 8.30 Tunc ædificavit, etc. ADAM., hom. 9. Ædificavit Jesus altare Domino Deo Isræl, etc., usque ad qui ad altaris constructionem digni sunt.