The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 28 › Deuteronomii 28:30

Deuteronomii 28:30

Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt betroth a wife, and another man shall lie with her: thou shalt build an house, and thou shalt not dwell therein: thou shalt plant a vineyard, and shalt not gather the grapes thereof.

In Context

29et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. + 28.29 Et palpes. Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas: nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt.

31Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.

Read all of Deuteronomii 28

Cross References

Deuteronomy 20:7Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.

Job 20:18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. + 20.18 Luet quæ fecit omnia. Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.

Isaiah 5:9In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. + 5.9 In auribus. ID. Quasi diceret propheta: Hæc verba interioribus auribus audivi, quæ sunt Domini exercituum. Nisi domus, etc. Pompa scilicet, et structura hæreticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur.

Isaiah 65:21Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. + 65.21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.

Jeremiah 8:10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. + 8.10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.

Lamentations 5:2Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 28:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 28:29Deuteronomii 28Deuteronomii 28:31 →