Isaiah 65:21
Et ædificabunt domos, et habitabunt; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum. + 65.21 Domos. HIER. Virtutes pro quibus in cœlestibus requiescent, etc., usque ad Multi enim sancti ædificant domos, sed non habitant in eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:16ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. + 26.16 In egestate. ID. Verbi Dei. Unde: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Joan. 6. Quia intellectum legis transgrediebantur, ut evangelicum testamentum irritum facerent, obscure loquebatur eis, ne intelligerent.
Judges 6:1Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
Isaiah 37:30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. + 37.30 Tibi autem. ID. Omnia hæc per nuntios Propheta ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ei Dominus responderit: nunc ad ipsum verba convertit, ne dubitet ventura quæ prædixit. In hoc enim maxime prophetis credebatur, quia non solum longe post futura, sed in proximo complenda testabantur. Et in anno. Scilicet imminente messe, irruerunt Assyrii, et vastaverunt messes, et vineta, et oliveta: et ob nimiam obsidionem, quod ex granis repertum est, habuerunt in victum primo anno et secundo; quia enim in anno obsidionis serere non potuerunt, quæ repererunt ex pomis et frugibus sumpserunt.
Jeremiah 31:4Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.
Amos 9:14Et convertam captivitatem populi mei Israël; et ædificabunt civitates desertas, et inhabitabunt; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.