The Bible Software
bible.software › Job › Job 20 › Job 20:18

Job 20:18

Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. + 20.18 Luet quæ fecit omnia. Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That which he laboured for shall he restore, and shall not swallow it down: according to his substance shall the restitution be, and he shall not rejoice therein.

In Context

17(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) + 20.17 Non videat rivulos. Ibid. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat.

19Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. + 20.19 Quoniam confringens. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit

Read all of Job 20

Cross References

Deuteronomy 28:33Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus, + 28.33 Fructus terræ tuæ. Tota cæremoniarum utilitas ad Ecclesiam translata est. Hæc abundantia fruitur, Judæi egestate pereunt, unde per Isaiam dicitur: Servi mei comedent, et vos esurietis Isai. 65..

Job 20:10Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. + 20.10 Filii ejus atterentur, etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt.

Job 31:25si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea; + 31.25 Si lætatus sum. Nihil enim extra Deum menti sufficit, quæ Deum veraciter quærit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: Si lætatus sum. Cum autem quæ intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians cæcatur, et est sensus.

Proverbs 1:12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum; + 1.12 Deglutiamus eum, sicut infernus viventem. Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinæ illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.

Jeremiah 11:15Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? + 11.15 Quid est, etc. ID. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctæ. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicæ viduæ memoria celebratur, quæ plus omnibus in gazophylacium misit.

Jeremiah 22:17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:17Job 20Job 20:19 →