The Bible Software
bible.softwareJobJob 31 › Job 31:8

Job 31:8

seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. + 31.8 Et progenies mea eradicetur. Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then let me sow, and let another eat; yea, let my offspring be rooted out.

In Context

7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, + 31.7 Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.

9Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, + 31.9 Si deceptum est. Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Et si ad ostium. Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc.

Read all of Job 31

Cross References

Deuteronomy 28:30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam. + 28.30 Uxorem accipias, et alius, etc. In uxore plebs hæreticis sociata accipitur, cum qua diabolus fornicatur, dum in errorem seducitur. Animalia hæreticis rapiuntur, cum subjecti ab eis liberantur: cum ipsi vita et doctrina privantur. Substantiam quoque, quam Judæi sibi docendo et scribendo singulariter præparaverunt, Ecclesia sibi convertit in usum.

Deuteronomy 28:38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia. + 28.38 Sementem, etc. Nobis quoque cavendum est, ne perdamus panem qui confirmat cor hominis, et vinum quod lætificat, et oleum quod exhilarat faciem.

Joshua 22:22Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget: si prævaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in præsenti:

Job 5:4Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. + 5.4 Longe fient filii ejus. Id est, sequaces. In porta. Ibid. Porta regni est dies judicii, in quo electi intrant ad gloriam, ante quem filii hujus mundi elati sunt, sed tunc conterentur.

Job 18:19Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. + 18.19 Non erit semen, etc. Quia omnes iniqui, qui de ejus persuasione in pravis actionibus nati sunt, cum eodem suo capite ferientur. Quia hæc de Antichristo accipienda sunt, in hoc aperit dum dicit:

Job 24:6Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant. + 24.6 Agrum non suum. Agri vel vineæ nomine Ecclesia signatur, quam perversi prædicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 31:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 31:7Job 31Job 31:9 →