Deuteronomii 28:36
Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. + 28.36 Ducetque te. Hæretici vel mali catholici, qui contemnunt præcepta Dei, a dæmonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Et regem. Osee regem Samariæ Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Cross References
Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
1 Samuel 12:25Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
2 Kings 17:6Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
2 Kings 25:6Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium.
2 Kings 25:21Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
2 Chronicles 36:6Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldæorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.