Deuteronomy 4:28
Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
2 Kings 17:40Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
Psalms 115:6Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. + 115.6 O Domine, quia, etc. CASS. Secundo servos se dicunt, et filios Ecclesiæ, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, ne quis hæreticorum martyrium Deo placere putet. O Domine. Admiratur se talia accepisse, qualia Dominus pro mundi redemptione. Et ut augeat admirationem repetit: Ego servus tuus. Filius ancillæ. AUG. Jerusalem cœlestis, liberæ a peccatis, ancillæ justitiæ. Qui autem sunt præter Ecclesiam, non sunt filii ancillæ, etsi servos se dicunt quia habent nomen Christi et martyres, ut hæretici. Filius ancillæ, Non schismaticus. Vel ut ancilla, non sibi, sed Domino; ita et ego in morte mea aliquos tibi parturiam, sicut et in vita. 1
Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isaiah 45:20Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem. + 45.20 Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.
Jeremiah 10:3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: + 10.3 Lignum. ID. Quod de idolis diximus, etc., usque ad propria est et eorum qui ignorant Deum.