Deuteronomii 28:35
Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum. + 28.35 In genibus et in suris. Fortitudinem, scilicet et statibilitatem auferat. Vel in genibus percutiatur, cujus novissima opera damnantur. A planta pedis. Sicut ab initio pravæ voluntatis usque ad perfectionem operis malitiam exercuisti, unde a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas Isai. 1.. Hoc in ultima captivitate completum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.
Cross References
Job 2:6Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. + 2.6 Ecce in manu tua est. Potestatem per suos in carnem Christi Satan habuit, sed animam servat, non quod non tentet, sed quod non superet; vel animam, id est, charos et ei electos a jure suo amittit, cum illum occidit a planta pedis usque ad verticem: quia ab exordio mundi membris ejus dura intulit, et usque ad caput ipsorum, id est Christum, sæviendo pervenit. Ecce in manu tua. Sinit nos tentari, ut videamur nobis infirmi, et tamen custodit.
Isaiah 1:6A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo. + 1.6 Vulnus et livor. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. Nec curata medicamine. ID., ibid. Unde: Curavimus Babylonem et non est curata, urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judæorum captivitatem expressit.
Isaiah 3:24Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. + 3.24 Fascia pectorali cilicium. Qua castigantur ubera, ne exuberent.