Deuteronomii 28:43
Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. + 28.43 Advena. Aperte significatur abjectio Judæorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. RAB. in Deut., tom. 2. Advena qui tecum versatur, etc. Creator omnium per incarnationis suæ mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.
44Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
Cross References
Deuteronomy 28:13Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
Judges 2:11Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
Judges 10:7Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
Judges 15:11Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
1 Samuel 13:19Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam.
2 Kings 17:23usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.