Deuteronomii 29:6
Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis: ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. + 29.6 Panem non comedistis, etc. AUG. Hinc apparet Isrælitas, etc., usque ad principium belli, sed principium vini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 16:12Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. + 16.12 Vespere comedetis carnes ORIG., ut surpra. Moraliter intelligere possumus quod unicuique nostrum mane est et initium diei, tempus quo primum illuminamur et ad lucem fidei accendimur. In hoc tempore carnes verbi non possumus edere, id est, perfectæ doctrinæ capaces nondum sumus; sed post longa exercitia, post profectum plurimum, cum jam proximi sumus ad vesperam, id est perfectionis fidem, tunc solidioris cibi capaces efficimur. Festinemus ergo manna suscipere, quod prout vult quisque saporem reddit in ore. Unde Matth. 9: Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo, si verbum Dei quod in Ecclesia prædicatur, tota fide et devotione suscipias, fiat tibi quodcunque desideras. Si tribularis, consolatur te, dicens: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit Psal. 50.; si lætaris pro spe futura, cumulat tibi gaudia, dicens: Lætamini in Domino et exsultate, justi Psal. 31.; si iracundus es, dicit: Desine ab ira, et derelinque indignationem Psal. 36.; si in doloribus sis, sanat te, dicens: Dominus sanat languores tues omnes Matth. 4.; si paupertate consumeris, consolando dicit: Dominus allevat de terra inopem, et de stercore erigit pauperem Psal. 112.. Si quis tamen infideliter suscipit, nec comedit, sed abscondit, vermes ex eo ebulliunt. Nec turberis si ad hoc ducitur verbum Dei, ut putetur fieri vermis; ipse enim ait: Ego sum vermis, et non homo Psal. 21.. Sicut enim ipse est qui fit aliis in ruinam, aliis autem in resurrectionem Luc. 2.; ita et ipse est qui in manna fidelibus dulcedo mellis, infidelibus vermis efficitur. Ipse est enim sermo Dei qui iniquorum mentes arguit et correctionum spiculis conscientiam terebrat. Ipse est enim qui efficitur eis quibus aperit Scripturas ignis, qui dicunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? etc. Luc. 24. Aliis ignis est, quibus cremat spinas de terra mala, id est, malas cogitationes in corde consumit; et ideo peccatoribus neque vermis arguens unquam moritur, neque ignis exurens exstinguitur: justis autem et fidelibus permanet dulcis et suavis. Unde dicitur psal. 33: Gustate et videte, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Vespere manducabitis carnes, et mane replebimini panibus. Dicant Judæi quæ consequentia sit, ut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes sine pulmento? quid in hoc divini muneris, quid temperamenti gratiæ cœlestis ostenditur? Hoc est, in quo agnoscere Deum possunt, qui carnes in vespera sine panibus comedunt, et majestatem Dei apparere dicunt, si rursum panes sine carnibus comedantur? servent sibi ista, his qui acquiescentes vobis, in coturnicibus putant agnosci Deum; nos autem, quibus in fine ad vesperam mundi Verbum est caro factum, in illa tantum carne agnosci dicimus Deum, quem suscepit ex Virgine: has enim Verbi Dei carnes neque mane neque meridie quis manducavit, sed ad vesperam: adventus enim Domini in carne ad vesperam factus est, sicut et Joannes dicit: Pueri, novissima hora est I Joan. 2.
Numbers 16:14Revera induxisti nos in terram, quæ fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum: an et oculos nostros vis eruere? non venimus.
Deuteronomy 2:33Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. + 2.33 Percussimusque eum. Qui sunt veri Isrælitæ, non carne Judæi, sed spiritu, habitant in omnibus civitatibus Amorrhæorum, cum in omni orbe terrarum Christi Ecclesiæ propagantur, et unusquisque nostrum civitas fuit regis Sehon: quia regnabat in nobis stultitia, superbia, impietas, et omnia quæ diabolus suggerit. Sed ubi victus est fortis, et vasa ejus direpta, facti sumus civitates Isræl, hæreditas sanctorum, excisa prius arbore infructuosa, et dejecto elato rege, et regnante in nobis mansueto, qui dicit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. Matth. 11.. Nomina quoque locorum conveniunt: Arœr namque sublevans interpretatur; Arnon, acervus tristitiæ; Galaad, acervus testimonii. Ab Arœr ergo, quæ est super ripam torrentis Arnon, etc. Quia omnis persona cujuslibet dignitatis fastu superbiæ vel pompa confidens mundana, cum persecutoribus qui variis tribulationibus Christianos angustiant; usque ad hæreticorum conciliabula, qui testimoniis Scripturarum depravatis contra Ecclesiam pugnant, sed resistere non valent, traduntur victi in manus sanctorum cum habitaculis suis.
Deuteronomy 3:6Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos:
Nehemiah 9:15Panem quoque de cælo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
1 Corinthians 9:25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. + 9.25 Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.