The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 3 › Deuteronomii 3:27

Deuteronomii 3:27

Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Get thee up into the top of Pisgah, and lift up thine eyes westward, and northward, and southward, and eastward, and behold it with thine eyes: for thou shalt not go over this Jordan.

In Context

26Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.

28Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. + 3.28 Præcipe Josue, etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit

Read all of Deuteronomii 3

Cross References

Numbers 27:12Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. + 27.12 Ascende in montem, etc. ID., hom. 22. Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit. ID. Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra.

Deuteronomy 34:1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, + 34.1 Ascendit ergo. Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 3:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 3:26Deuteronomii 3Deuteronomii 3:28 →