Deuteronomii 34:1
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, + 34.1 Ascendit ergo. Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:14Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. + 14.14 Quod cum audisset Abram, etc. ISID. Mystice. Similiter fides nostra cum firmata est Spiritu principali, quinque sensus corporis quasi quinque reges subjicit, verbo Dei triumphans de homine exteriori. Ille in trecentis decem et octo adversarios debellavit, quia nos in sacramento crucis, quam tau littera significat, quæ trecenta significat, quinque sensus carnales, nos antea variis vitiis captivantes, superamus. Decem et octo, ex ternario et senario multiplicatus, fidem Trinitatis et perfectionem significat operis quibus virtutum contra vitia plena victoria perficitur. STRAB. Allegorice. Bellum Abræ cum quatuor regibus significat bellum virtutum et vitiorum. Pater ergo fidei, et prima via credendi, pro fratre suo Lot dimicavit et vicit, non in multitudine exercitus, sed in trecentis decem et octo expeditis vernaculis. Sic quisque pro anima sua contra spirituales nequitias bellum gerat cum trecentis decem et octo vernaculis, id est, cum auxilio sanctæ crucis: tau enim littera, quæ habet figuram crucis, trecenta exprimit. Dan autem unus est de fontibus Jordanis; alter enim Jor vocatur, quod interpretatur rivus; duobus ergo fontibus, qui non procul a se distant, in unum rivulum fœderatis, Jordanis appellatur.
Numbers 23:14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, + 23.14 Ædificavit. Res profanis sacrificiis agebatur, et divinatio arte magica quærebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum Rom. 5., adesse dignabatur, non sacrificiis, sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria, et futura pronuntiat, ubi maxime fides et admiratio Gentilium pendet: ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis.
Numbers 32:33Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
Deuteronomy 3:27Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum.
Deuteronomy 32:52E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
Joshua 19:47et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam: et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.