Deuteronomy 3:28
Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. + 3.28 Præcipe Josue, etc. Magna dispensatione Dei factum est, ne Moses, qui est typus legis, introduceret populum in terram promissionis, quia lex neminem ad perfectum adduxit; Josue autem typus Christi, qui salvator interpretatur. Christus enim populum suum salvavit, convenienter dux et princeps in terram promissionis introduxit
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
Cross References
Deuteronomy 1:37Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: + 1.37 Nec miranda. Hic dicit Moyses, propter populum, iratum sibi Dominum dixisse, quod in terram promissionis non ingrederetur, cum in libro Numeri legatur: Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Isræl, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Sed sententia sequens videtur solvere quæstionem: Hæc est, inquit, aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Isræl contra Dominum, etc. Num. 20.. Jurgium enim et rebellio populi causa fuit iræ et vindictæ, tam in populum quam in Moysen et Aaron. Nec tu ingrederis. ISID. Videtur in Maria, etc., usque ad cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur.
Deuteronomy 31:3Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
Deuteronomy 31:23Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
Joshua 3:7Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. + 3.7 Hodie incipiam exaltare te, etc. ID., ubi supra. Multa prodigia in eremo gesta sunt, et nusquam dicitur exaltatus Jesus. Ubi vero transitur Jordanes, dicitur ad eum: Hodie incipiam exaltare te, etc. Exaltatio enim Jesu in conspectu populi a baptismo sumit exordium. Qui enim baptizantur, in morte ipsius baptizantur, cujus mors in crucis exaltatione completur. Merito ergo cuique fidelium tunc primum Jesus exaltatur, cum ad mysterium baptismi pervenit. Unde: Exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
1 Chronicles 22:11Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et ædifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
1 Chronicles 28:20Dixit quoque David Salomoni filio suo: Viriliter age, et confortare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.