The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 31 › Deuteronomii 31:8

Deuteronomii 31:8

Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD, he it is that doth go before thee; he will be with thee, he will not fail thee, neither forsake thee: fear not, neither be dismayed.

In Context

7Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. + 31.7 Vocavitque. Verba Moysi ad Josue significant quod Christus terram viventium singulis secundum propria distribuit merita, et omnia promissa Dei impleat. Ipse enim introducit populum in terram promissam. Eo namque duce cœlestem ingredimur patriam, qui ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me Joan. 14.. Et: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3.; qui enim unitur et per ipsum ascendit.

9Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.

Read all of Deuteronomii 31

Cross References

Exodus 13:21Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis: ut dux esset itineris utroque tempore. + 13.21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.

Exodus 33:14Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

Deuteronomy 9:3Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi:

Deuteronomy 31:6Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.

Joshua 1:5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te.

1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 31:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 31:7Deuteronomii 31Deuteronomii 31:9 →