Deuteronomii 31:9
Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 4:15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: + 4.15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.
Deuteronomy 10:8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.
Deuteronomy 31:22Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.
Deuteronomy 31:25præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens:
Joshua 3:3et clamare cœperunt: Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes: + 3.3 Cum videritis arcam testimonii Dei nostri, et sacerdotes, et Levitas portantes eam, etc. AUG., quæst, 3 in Josue. Longe jussum est arcam præcedere, etc., usque ad nube subtracta, tanquam velamine ablato. Præcedite populum. ORIG., hom. 4. Per sacerdotes deducitur populus, et iter agit ad terram repromissionis magisterio sacerdotum. Et infra: Ipsi enim sunt qui edocent populum exire de Ægypto, de erroribus scilicet mundi, et transire per eremum vastam, id est, tentationum genera diversa transcurrere.
Joshua 6:12Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,