The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 32 › Deuteronomii 32:10

Deuteronomii 32:10

Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. + 32.10 Invenit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo præcepta sua docuit. Circumduxit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Custodivit. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He found him in a desert land, and in the waste howling wilderness; he led him about, he instructed him, he kept him as the apple of his eye.

In Context

9Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. + 32.9 Pars autem Domini populus ejus. Cum Deus universas gentes creavit, solos Isrælitas elegit, quos sua cognitione signis et miraculis glorificavit.

11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. + 32.11 Sicut aquila. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis prædam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo præcessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ Matth. 24.. Super cœlos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiæ videt, et pennis amoris pertrahit ad littus æternæ securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum Joan. 12.. Sicut aquila, etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiæ sustentat. Provocans. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.

Read all of Deuteronomii 32

Cross References

Deuteronomy 4:36De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:

Nehemiah 9:19tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.

Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1

Psalms 107:4Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus: 1

Proverbs 7:2serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui: + 7.2 Et legem meam. Tam solerter serva, quæ doceo, quasi nil recti sine his aspicias.

Jeremiah 2:6Et non dixerunt: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo? + 2.6 Neque habitavit homo. ID. Qui semper ad majora festinat, etc., usque ad sed certamen et incertus exitus futurorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 32:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 32:9Deuteronomii 32Deuteronomii 32:11 →