Proverbs 7:2
serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui: + 7.2 Et legem meam. Tam solerter serva, quæ doceo, quasi nil recti sine his aspicias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Keep my commandments, and live; and my law as the apple of thine eye.
In Context
3liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
Cross References
Deuteronomy 32:10Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. + 32.10 Invenit. Quia in Sina pactum cum eo iniit, manna dedit, et aquam de petra produxit, coturnices ministravit; et in eremo quadraginta annis eos circumducendo præcepta sua docuit. Circumduxit. Ecclesiam per orbem terrarum dilatando, in viam mandatorum suorum dirigendo. Custodivit. Multi in deserto prostrati sunt, sed postquam mandata Dei transgressi sunt.
Proverbs 4:13Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
Jeremiah 38:20Respondit autem Jeremias: Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.
John 12:49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. + 12.49 Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.
John 15:14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.