Deuteronomii 32:14
butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.] + 32.14 Filiorum. Basan regio est quæ pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant. Et hircos. Qui pœnitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis pœnitere. Unde: Amplius lava me ab iniquitate mea Psal. 50.. Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant pœnitentiæ opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta. Cum medulla tritici. Corporis Christi; unde: Nisi granum frumenti cadens in terram, etc. Joan. 12..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:11Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum. + 49.11 Ligans ad vineam pullum suum, etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. 18: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum. Nos enim Christus in sanguine uvæ mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.
Judges 5:25Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
Nehemiah 9:25Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis: cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa: et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
Job 20:17(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) + 20.17 Non videat rivulos. Ibid. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat.
Isaiah 7:15Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. + 7.15 Reprobare malum. ID. Quasi diceret: In pannis infantiæ positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: Puer autem proficiebat ætate et sapientia, ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non præjudicat divinæ sapientiæ.