The Bible Software
bible.softwareJobJob 20 › Job 20:17

Job 20:17

(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) + 20.17 Non videat rivulos. Ibid. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall not see the rivers, the floods, the brooks of honey and butter.

In Context

16Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.

18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. + 20.18 Luet quæ fecit omnia. Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est.

Read all of Job 20

Cross References

Deuteronomy 32:13constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo; + 32.13 Excelsam. Palæstinam, quæ montuosa; Ægyptus plana et depressa. Ecclesiam, quæ virtute et scientia sublimis. In qua comeditur fructus agrorum, quia ibi germinat semen bonum, id est Dei verbum. Ibi fructus tricesimus, sexagesimus et centesimus, ut quisque pro capacitate sua sufficienter comedat. Et sugeret. GREG., hom. 26 in Evang. Ut sugeret mel de petra, et oleum de firma petra. Hoc juxta historiam factum nusquam legitur, etc., usque ad donatio diaboli per unctionem Spiritus sancti. Mel quidem, ad litteram, omnium rerum copiam significat.

2 Kings 7:2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.

Psalms 36:8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. + 36.8 Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 1

Isaiah 7:15Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. + 7.15 Reprobare malum. ID. Quasi diceret: In pannis infantiæ positus habebit boni malique discretionem. His verbis percipimus Salvatoris, infantiam divinam in eo non minuisse sapientiam, quamvis dicatur: Puer autem proficiebat ætate et sapientia, ut veritas humani corporis probaretur: infantia enim non præjudicat divinæ sapientiæ.

Isaiah 36:17donec veniam, et tollam vos ad terram quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.

Jeremiah 17:6Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 20:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 20:16Job 20Job 20:18 →