Deuteronomii 32:24
Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo: dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium. + 32.24 Aves morsu, Quæ juxta viam commedere sementem. Dentes bestiarum, etc. Trahunt bestiæ et serpentes dentibus furiosis reprobos super terram, quando quod prius blandiendo carnalibus persuaserunt ut seducerent, furiose a peccatoribus expetunt ut crucient.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
Cross References
Genesis 3:14Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.14 Et ait Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota hæc sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia æterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. Et ait Dominus Deus ad serpentem, etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit pœnam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malæ excludat. Super pectus tuum, etc. HIERON. Ventrem LXX addiderunt, sed in Hebræo habetur pectusa tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiæ est et fraudis. Pectore et ventre repes. GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.
Leviticus 26:22immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
Deuteronomy 28:53et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
Psalms 91:6Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. + 91.6 Quam magnificata sunt. CASS., HIER. In substantia, et in forma, et in vi, et in cæteris. Nimis profundæ sunt cogitationes tuæ, quibus talia fecisti et regis. 1
Isaiah 65:25Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.] + 65.25 Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.
Jeremiah 14:18Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant. + 14.18 Si egressus, etc. ID. Audiant hoc prophetæ nostri et sacerdotes, quod nec foris nec intus, etc., usque ad qui prophetabant prospera, et legis mandata aperire debebant, abierunt in terram quam ignorabant. Id est, captivati sunt.