Isaiah 65:25
Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.] + 65.25 Lupus. Lupus Saulus, id est persecutor, de quo, Benjamin lupus rapax Gen. 49.. Agnus. Qui scilicet in candidis vestibus sequuntur agnum quocunque ierit: De quibus Petro dicitur, Pasce agnos meos Joan. 21.. Et leo et bos comedent. Vir scilicet disertus et potentissimus in sæculo spreta philosophiæ eloquentia comedet paleas, id est utilitatem et superficiem historiæ cum bobus, id est prædicatoribus Ecclesiæ. Hæc comedunt leones donec multis laboribus veniatur ad profunditatem mysterii, sicut Augustinus et Cyprianus et alii. Neque occident. Deposita feritate, vel in præsenti vel in futuro, et hoc est: In omni monte, etc. Hoc Judæi carnaliter accipiunt, dicentes quod in tempore Christi sui tanta pax et securitas sibi erit, ut lupi et agni, leones et boves, serpentes et homines commorentur simul, et comedant, neque eis noceant, qui in templo, et in monte sancto habitant. Ex quo colligitur, quod omnes alii occidentur. Sed hoc falsum esse ostenditur his verbis: Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum, etc., hoc tamen Judæi carnaliter intelligunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:14Et ait Dominus Deus ad serpentem: [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.14 Et ait Dominus Deus, etc. AUG., ubi supra, c. 36 Tota hæc sententia figurata est. Ubi credendum tamen omnia dicta esse. Serpens non interrogatur quare fecerit, quia non ipse propria voluntate et natura fecit, sed de illo diabolus, et per illum, et in illo: qui jam pro impietate et superbia æterno igni destinatus fuerat. Ad ipsum ergo refertur quod serpenti dicitur, et qualis humano generi futurus sit ostenditur. Mystice. Et ait Dominus Deus ad serpentem, etc. AUG., de Gen. cont. Manich., lib. 2, c. 17 Serpens non interrogatus prior excipit pœnam, etc., usque ad ut ipsum initium suggestionis malæ excludat. Super pectus tuum, etc. HIERON. Ventrem LXX addiderunt, sed in Hebræo habetur pectusa tantum, ut calliditatem et versutiam cogitationum ejus aperiret, id est quod omnis gressus ejus nequitiæ est et fraudis. Pectore et ventre repes. GREG., lib. XXI Mor., c. 2 Malum luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere. Hostis enim cum ab effectu operis expellitur, secreta cogitationis polluere molitur. Ventre repit, dum lubricus per membra humana sibi subdita, luxuriam exercet in opere. Serpit pectore, dum polluit in cogitatione. Sed quia per cogitationem ad opera venitur, prius pectore et post ventre describitur repere.
Isaiah 11:6Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. + 11.6 Lupus cum agno. ID. Paulus cum Petro, unde: Benjamin lupus rapax. Et: Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno. Non agnus et hædus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et hædi imitantur innocentiam, scilicet Christum. Habitabit lupus. HIER. Judæi nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem. ID. Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc præstet Ecclesia in mundo.
Isaiah 11:9Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.] + 11.9 Quia repleta. More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.
Isaiah 65:11Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam: + 65.11 Et vos qui dereliquistis, etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam. HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit.
Micah 4:3Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
Zechariah 8:3Hæc dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem: et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.