Deuteronomy 32:3
Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro.] + 32.3 Nomen. Demonstrat quæ sit pluvia. Nomen enim Domini invocare, est Evangelium prædicare: quod qui audit et facit, fructum vitæ possidebit. Dei. Unde: Perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum: complevitque Deus die septimo opus suum Gen. 2., quod est redemptio humani generis, quam ostendit nobis quando, perficiens spirituale sabbatum, in sepulcro requievit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Because I will publish the name of the LORD: ascribe ye greatness unto our God.
In Context
Cross References
Exodus 3:13Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
Exodus 20:24Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi. + 20.24 Altare de terra, etc. Ostendit ideo, interdictis simulacris, altare de terrena materia concedi, ut uni Deo hostia et sacrificia in eo offerantur. GREG., lib. III Moral., cap. 20. Altare de terra Deo facere, est incarnationem Christi sperare. Tunc enim a Deo nostrum munus accipitur, cum in hoc altari nostra humilitas, id est super Dominicæ incarnationis fidem posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicæ incarnationis fide solidamus.
Exodus 34:5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
Deuteronomy 5:24Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
1 Chronicles 29:10Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait: Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab æterno in æternum.
1 Chronicles 29:13Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.