Deuteronomy 32:2
Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina. + 32.2 Concrescat. Doctrinam legis pluviæ et rori comparat, quia a fidelium cordibus germina spiritalis fructus exigit. Hæc enim sunt ager et vinea Dei. Tale est illud Isaiæ: Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, irrigat faciem ejus, et germinare eam facit Isa. 55..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 29:22Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. + 29.22 Verbis meis addere. Dictis ejus hæretici aliquid addere præsumunt, cum prædicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur. Et super illos stillabat. In hac stillatione eloquii mensura prædicationis juxta capacitatem audientium accipitur.
Isaiah 55:10Et quomodo descendit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: + 55.10 Et quomodo. ID. Alia similitudine ostendit quia multus est ad ignoscendum. Panem comedenti. Unde Salomon: Mitte panem tuum super aquas, quia in multitudine dierum invenies eum, hoc est, panem doctrinæ tuæ et gratiam spiritualem cunctis infunde, quia in novissimo præmia recipies
Hosea 14:5Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.
Micah 5:7Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum.
1 Corinthians 3:6Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.